Liber Paralipomenon Primus*

Caput 18: Versus 12

In valle Salinarum.In Regum ita scriptum est:Fecit sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibusII Reg. 8., quia, scilicet, erexit sibi fornicem triumphalem: fecit etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci et Syna Sobal, alterum erexisse dicitur.Decem.In quibusdam autem codicibus invenitur David non viginti et octo millia in valle Salinarum occidisse, quod vitio scriptorum factum est. Joab vero duodecim millia prostravit, sicut in titulo quinquagesimi septimi psalmi scribitur. Hic autem decem et octo Abisai interfecisse perhibetur, sed pro dignitate regia ascripta est David victoria. Et quia Christus examinis sui districtione in his qui de eo prava sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit, unde:Qui vertit linguam suam, incidit in malumProv. 17..
(* Traductions européennes)